Fondare 2334 Risultati per: Enim
de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur (Liber I Paralipomenon 9, 28)
heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israël tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israël et tu eris princeps super eum (Liber I Paralipomenon 11, 2)
spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmæ (Liber I Paralipomenon 12, 18)
hii præbuerunt auxilium David adversum latrunculos omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu (Liber I Paralipomenon 12, 21)
de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul (Liber I Paralipomenon 12, 29)
fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes præparaverunt enim eis fratres sui (Liber I Paralipomenon 12, 39)
et reducamus arcam Dei nostri ad nos non enim requisivimus eam in diebus Saul (Liber I Paralipomenon 13, 3)
et respondit universa multitudo ut ita fieret placuerat enim sermo omni populo (Liber I Paralipomenon 13, 4)
cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc egredieris ad bellum egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim (Liber I Paralipomenon 14, 15)
omnes enim dii populorum idola Dominus autem cælos fecit (Liber I Paralipomenon 16, 26)
commoveatur a facie illius omnis terra ipse enim fundavit orbem inmobilem (Liber I Paralipomenon 16, 30)
et ait Nathan ad David omnia quæ in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est (Liber I Paralipomenon 17, 2)