Mosaico decorativo

Fondare 2334 Risultati per: Enim

  • donec persequentes ab urbe longius protrahantur putabunt enim fugere nos sicut prius (Liber Iosue 8, 6)

  • responderunt de terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui audivimus enim famam potentiæ ejus cuncta quæ fecit in Ægypto (Liber Iosue 9, 9)

  • quæ cum audisset Adonisedec rex Hierusalem quod scilicet cepisset Josue Ahi et subvertisset eam sicut enim fecerat Hiericho et regi ejus sic fecit Ahi et regi illius et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israël et essent fœderati eorum (Liber Iosue 10, 1)

  • timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et major oppido Ahi omnesque bellatores ejus fortissimi (Liber Iosue 10, 2)

  • habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque præsidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis (Liber Iosue 10, 6)

  • dixitque Dominus ad Josue ne timeas eos in manus enim tuas tradidi illos nullus tibi ex eis resistere poterit (Liber Iosue 10, 8)

  • fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda (Liber Iosue 10, 16)

  • rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis (Liber Iosue 10, 25)

  • universos reges et regiones eorum uno cepit impetu atque vastavit Dominus enim Deus Israël pugnabat pro eo reversusque est cum omni Israhele ad locum castrorum in Galgala (Liber Iosue 10, 43)

  • dixitque Dominus ad Josue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël equos eorum subnervabis et currus igne conbures (Liber Iosue 11, 6)

  • reversusque statim cepit Asor et regem ejus percussit gladio Asor enim antiquitus inter omnia regna hæc principatum tenebat (Liber Iosue 11, 10)

  • Domini enim sententiæ fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israël et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Iosue 11, 20)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina