Fondare 2334 Risultati per: Enim
in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur (Epistula I ad Corinthios 15, 52)
oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem (Epistula I ad Corinthios 15, 53)
nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit (Epistula I ad Corinthios 16, 7)
ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi (Epistula I ad Corinthios 16, 9)
si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus (Epistula I ad Corinthios 16, 11)
refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui ejusmodi sunt (Epistula I ad Corinthios 16, 18)
non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra quæ facta est in Asia quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem ita ut tæderet nos etiam vivere (Epistula II ad Corinthios 1, 8)
non enim alia scribimus vobis quam quæ legistis et cognoscitis spero autem quod usque in finem cognoscetis (Epistula II ad Corinthios 1, 13)
Dei enim Filius Jesus Christus qui in vobis per nos prædicatus est per me et Silvanum et Timotheum non fuit est et non sed est in illo fuit (Epistula II ad Corinthios 1, 19)
quotquot enim promissiones Dei sunt in illo est ideo et per ipsum amen Deo ad gloriam nostram (Epistula II ad Corinthios 1, 20)
si enim ego contristo vos et quis est qui me lætificet nisi qui contristatur ex me (Epistula II ad Corinthios 2, 2)