Fondare 2334 Risultati per: Enim
cum enim gentes quæ legem non habent naturaliter quæ legis sunt faciunt ejusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex (Epistula ad Romanos 2, 14)
nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est (Epistula ad Romanos 2, 24)
non enim qui in manifesto Judæus est neque quæ in manifesto in carne circumcisio (Epistula ad Romanos 2, 28)
quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit (Epistula ad Romanos 3, 3)
si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator judicor (Epistula ad Romanos 3, 7)
quid igitur præcellimus eos nequaquam causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse (Epistula ad Romanos 3, 9)
quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati (Epistula ad Romanos 3, 20)
justitia autem Dei per fidem Jesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio (Epistula ad Romanos 3, 22)
omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei (Epistula ad Romanos 3, 23)
arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis (Epistula ad Romanos 3, 28)
si enim Abraham ex operibus justificatus est habet gloriam sed non apud Deum (Epistula ad Romanos 4, 2)
quid enim scriptura dicit credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad justitiam (Epistula ad Romanos 4, 3)