Fondare 2318 Risultati per: Eli
cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël reliquerunt eum (Liber II Paralipomenon 18, 32)
præcepitque eis dicens sic agetis in timore Dei fideliter et corde perfecto (Liber II Paralipomenon 19, 9)
nunc igitur ecce filii Ammon et Moab et mons Seir per quos non concessisti Israheli ut transirent quando egrediebantur de Ægypto sed declinaverunt ab eis et non interfecerunt illos (Liber II Paralipomenon 20, 10)
reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Hieu filii Anani quæ digessit in libro regum Israël (Liber II Paralipomenon 20, 34)
prophetavit autem Eliezer filius Dodoau de Maresa ad Josaphat dicens quia habuisti fœdus cum Ochozia percussit Dominus opera tua contritæque sunt naves nec potuerunt ire in Tharsis (Liber II Paralipomenon 20, 37)
attamen rebellavit Edom ne esset sub dicione Juda usque ad hanc diem eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 21, 10)
adlatæ sunt autem ei litteræ ab Helia propheta in quibus scriptum erat hæc dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui et in viis Asa regis Juda (Liber II Paralipomenon 21, 12)
sed incessisti per iter regum Israël et fornicari fecisti Judam et habitatores Hierusalem imitatus fornicationem domus Ahab insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti (Liber II Paralipomenon 21, 13)
triginta duum annorum fuit cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regum (Liber II Paralipomenon 21, 20)
ipsumque perquirens Ochoziam conprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit et sepelierunt eum eo quod esset filius Josaphat qui quæsierat Dominum in toto corde suo nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziæ (Liber II Paralipomenon 22, 9)
anno autem septimo confortatus Jojadæ adsumpsit centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismaël filium Johanan Azariam quoque filium Oded et Maasiam filium Adajæ et Elisaphat filium Zechri et iniit cum eis fœdus (Liber II Paralipomenon 23, 1)
tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et Levitarum et janitorum erit in portis tertia vero pars ad domum regis et tertia in porta quæ appellatur Fundamenti omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini (Liber II Paralipomenon 23, 5)