Fondare 2318 Risultati per: Eli
ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini (Epistula ad Galatas 1, 16)
tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat (Epistula ad Galatas 1, 23)
ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod prædico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem (Epistula ad Galatas 2, 2)
quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos (Epistula ad Galatas 2, 5)
sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium præputii sicut Petro circumcisionis (Epistula ad Galatas 2, 7)
sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephæ coram omnibus si tu cum Judæus sis gentiliter et non judaice vivis quomodo gentes cogis judaizare (Epistula ad Galatas 2, 14)
igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham (Epistula ad Galatas 3, 9)
scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jam pridem (Epistula ad Galatas 4, 13)
fratres et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis hujusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris (Epistula ad Galatas 6, 1)
Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Jesu (Epistula ad Ephesios 1, 1)
in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestræ in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto (Epistula ad Ephesios 1, 13)
et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris (Epistula ad Ephesios 2, 1)