Fondare 2318 Risultati per: Eli
filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis (Liber Numeri 18, 21)
dicesque ad eos si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias (Liber Numeri 18, 30)
ista est religio victimæ quam constituit Dominus præcipe filiis Israël ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ in qua nulla sit macula nec portaverit jugum (Liber Numeri 19, 2)
quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon quæ est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos (Liber Numeri 21, 13)
dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei (Liber Numeri 23, 13)
non est augurium in Jacob nec divinatio in Israël temporibus suis dicetur Jacob et Israheli quid operatus sit Deus (Liber Numeri 23, 23)
cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quæreret sed dirigens contra desertum vultum suum (Liber Numeri 24, 1)
de Jacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis (Liber Numeri 24, 19)
ingressus est post virum israhelitem in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem in locis genitalibus cessavitque plaga a filiis Israël (Liber Numeri 25, 8)
erat autem nomen viri israhelitæ qui occisus est cum Madianitide Zambri filius Salu dux de cognatione et tribu Symeonis (Liber Numeri 25, 14)
filius Phallu Heliab (Liber Numeri 26, 8)
filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Jamin ab hoc familia Jaminitarum Jachin ab hoc familia Jachinitarum (Liber Numeri 26, 12)