Fondare 2318 Risultati per: Eli
Benedicite caëli Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 59)
Benedicite stellæ caëli Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 63)
Benedicite omnes volucres caëli Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 80)
Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia eius. (Prophetia Danielis 3, 90)
Et erumpens Nabuchodonosor, ait Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. (Prophetia Danielis 3, 95)
Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius et esca universorum in ea. subter eam habitabant animalia, et bestiæ, et in ramis eius conversabantur volucres caëli et ex ea vescebatur omnis caro. (Prophetia Danielis 4, 9)
Verumtamen germen radicum eius in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et æreo in herbis, quæ foris sunt, et rore caëli tingatur, et cum feris pars eius in herba terræ. (Prophetia Danielis 4, 12)
et rami eius pulcherrimi, et fructus eius nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiæ agri, et in ramis eius commorantes aves caëli (Prophetia Danielis 4, 18)
Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caëlo, et dicere Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum eius in terra dimittite, et vinciatur ferro et ære in herbis foris, et rore caëli conspergatur, et cum feris sit pabulum eius, donec septem tempora mutentur super eum (Prophetia Danielis 4, 20)
Eiicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et fœnum ut bos comedes, et rore caëli infunderis septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud. (Prophetia Danielis 4, 22)
Quod autem præcepit ut relinqueretur germen radicum eius, id est arboris regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caëlestem. (Prophetia Danielis 4, 23)
Quam ob rem rex consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum forsitan ignoscet delictis tuis. (Prophetia Danielis 4, 24)