Fondare 2318 Risultati per: Eli
corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt (Liber Baruch 6, 19)
quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum (Liber Baruch 6, 41)
reliquerunt autem falsa et obprobrium postea futuris (Liber Baruch 6, 47)
itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile in quo gloriabitur qui possidet illud quam falsi dii vel ostium in domo quod custodit quæ in ipsa sunt quam falsi dii (Liber Baruch 6, 58)
bestiæ meliores sunt illis quæ possunt fugere sub tectum ac prodesse sibi (Liber Baruch 6, 67)
melior est homo justus qui non habet simulacra nam erit longe ab obprobriis (Liber Baruch 6, 72)
ideo patres comedent filios in medio tui et filii comedent patres suos et faciam in te judicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum (Prophetia Ezechielis 5, 10)
et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus cum dispersero vos in terris (Prophetia Ezechielis 6, 8)
qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et conpleam indignationem meam in eis (Prophetia Ezechielis 6, 12)
et emissa similitudo manus adprehendit me in cincinno capitis mei et elevavit me spiritus inter terram et cælum et adduxit in Hierusalem in visione Dei juxta ostium interius quod respiciebat aquilonem ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem (Prophetia Ezechielis 8, 3)
et dixit ad me fili hominis leva oculos tuos ad viam aquilonis et levavi oculos meos ad viam aquilonis et ecce ab aquilone portæ altaris idolum zeli in ipso introitu (Prophetia Ezechielis 8, 5)
et dixit ad me certe vides fili hominis quæ seniores domus Israël faciunt in tenebris unusquisque in abscondito cubiculi sui dicunt enim non videt Dominus nos dereliquit Dominus terram (Prophetia Ezechielis 8, 12)