Fondare 2318 Risultati per: Eli
et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum aut trium olivarum in summitate rami sive quattuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus dicit Dominus Deus Israël (Liber Isaiae 17, 6)
in die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël et erit deserta (Liber Isaiae 17, 9)
qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad populum terribilem post quem non est alius gentem expectantem expectantem et conculcatam cujus diripuerunt flumina terram ejus (Liber Isaiae 18, 2)
ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio germinabit et præcidentur ramusculi ejus falcibus et quæ derelicta fuerint abscidentur excutientur (Liber Isaiae 18, 5)
et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ et æstate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt (Liber Isaiae 18, 6)
et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium et rex fortis dominabitur eorum ait Dominus Deus exercituum (Liber Isaiae 19, 4)
visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Ælam obside Mede omnem gemitum ejus cessare feci (Liber Isaiae 21, 2)
et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu (Liber Isaiae 21, 7)
et reliquiæ numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israël locutus est (Liber Isaiae 21, 17)
et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciæ (Liber Isaiae 22, 20)
et figam illum paxillum in loco fideli et erit in solium gloriæ domui patris sui (Liber Isaiae 22, 23)
in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est (Liber Isaiae 22, 25)