Fondare 4195 Risultati per: Ejus
sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro ut ambulemus in decretis ejus et custodiamus mandata ejus sicut et hodie (Liber I Regum 8, 61)
de filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam sed erant viri bellatores et ministri ejus et principes et duces et præfecti curruum et equorum (Liber I Regum 9, 22)
et cibos mensæ ejus et habitacula servorum et ordinem ministrantium vestesque eorum et pincernas et holocausta quæ offerebat in domo Domini non habebat ultra spiritum (Liber I Regum 10, 5)
et universa terra desiderabat vultum Salomonis ut audiret sapientiam ejus quam dederat Deus in corde ejus (Liber I Regum 10, 24)
fueruntque ei uxores quasi reginæ septingentæ et concubinæ trecentæ et averterunt mulieres cor ejus (Liber I Regum 11, 3)
cumque jam esset senex depravatum est per mulieres cor ejus ut sequeretur deos alienos nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris ejus (Liber I Regum 11, 4)
fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater ejus (Liber I Regum 11, 6)
igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël qui apparuerat ei secundo (Liber I Regum 11, 9)
fugit Adad ipse et viri idumei de servis patris ejus cum eo ut ingrederetur Ægyptum erat autem Adad puer parvulus (Liber I Regum 11, 17)
genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus (Liber I Regum 11, 20)
eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharoth deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis ut facerent justitiam coram me et præcepta mea et judicia sicut David pater ejus (Liber I Regum 11, 33)
nec auferam omne regnum de manu ejus sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et præcepta mea (Liber I Regum 11, 34)