Mosaico decorativo

Fondare 4195 Risultati per: Ejus

  • respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israhelitæ tradidit Deus in manu ejus Madian et omnia castra ejus (Liber Iudicum 7, 14)

  • cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem ejus adoravit et reversus ad castra Israël ait surgite tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian (Liber Iudicum 7, 15)

  • et inde conscendens venit in Phanuhel locutusque est ad viros ejus loci similia cui et illi responderunt sicut responderant viri Soccoth (Liber Iudicum 8, 8)

  • fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israël in eo et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam (Liber Iudicum 8, 27)

  • habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore ejus eo quod plures haberet uxores (Liber Iudicum 8, 30)

  • locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sychem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes frater noster est (Liber Iudicum 9, 3)

  • nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo ejus et reddidistis vicem beneficiis ejus qui pugnavit pro vobis (Liber Iudicum 9, 16)

  • qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillæ ejus super habitatores Sychem eo quod frater vester sit (Liber Iudicum 9, 18)

  • si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo ejus hodie lætamini in Abimelech et ille lætetur in vobis (Liber Iudicum 9, 19)

  • qui persecutus est eum fugientem et in urbem conpulit cecideruntque ex parte ejus plurimi usque ad portam civitatis (Liber Iudicum 9, 40)

  • et Abimelech sedit in Ruma Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe nec in ea passus est commorari (Liber Iudicum 9, 41)

  • porro Abimelech omni illo die obpugnabat urbem quam cepit interfectis habitatoribus ejus ipsaque destructa ita ut sal in ea dispergeret (Liber Iudicum 9, 45)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina