Fondare 4195 Risultati per: Ejus
numquid non sunt verba quæ locutus est Dominus in manu prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta ipsa et urbes in circuitu ejus et ad austrum et in campestribus habitaretur (Prophetia Zachariae 7, 7)
hæc dicit Dominus exercituum adhuc habitabunt senes et anus in plateis Hierusalem et viri baculus in manu ejus præ multitudine dierum (Prophetia Zachariae 8, 4)
et plateæ civitatis conplebuntur infantibus et puellis ludentibus in plateis ejus (Prophetia Zachariae 8, 5)
onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei ejus quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël (Prophetia Zachariae 9, 1)
Emath quoque in terminis ejus et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde (Prophetia Zachariae 9, 2)
ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem ejus et hæc igni devorabitur (Prophetia Zachariae 9, 4)
videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes ejus et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur (Prophetia Zachariae 9, 5)
et auferam sanguinem ejus de ore ejus et abominationes ejus de medio dentium ejus et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Juda et Accaron quasi Jebuseus (Prophetia Zachariae 9, 7)
et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas ejus a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terræ (Prophetia Zachariae 9, 10)
et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur jaculum ejus et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri (Prophetia Zachariae 9, 14)
et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram ejus (Prophetia Zachariae 9, 16)
quid enim bonum ejus est et quid pulchrum ejus nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines (Prophetia Zachariae 9, 17)