Mosaico decorativo

Fondare 4195 Risultati per: Ejus

  • TETH sordes ejus in pedibus ejus nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide Domine adflictionem meam quoniam erectus est inimicus (Lamentationes 1, 9)

  • JOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam (Lamentationes 1, 10)

  • CAPH omnis populus ejus gemens et quærens panem dederunt pretiosa quæque pro cibo ad refocilandam animam vide Domine considera quoniam facta sum vilis (Lamentationes 1, 11)

  • NUN vigilavit jugum iniquitatum mearum in manu ejus convolutæ sunt et inpositæ collo meo infirmata est virtus mea dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere (Lamentationes 1, 14)

  • FE expandit Sion manus suas non est qui consoletur eam mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus facta est Hierusalem quasi polluta menstruis inter eos (Lamentationes 1, 17)

  • SADE justus est Dominus quia os ejus ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem (Lamentationes 1, 18)

  • BETH præcipitavit Dominus nec pepercit omnia speciosa Jacob destruxit in furore suo munitiones virginis Juda dejecit in terram polluit regnum et principes ejus (Lamentationes 2, 2)

  • HE factus est Dominus velut inimicus præcipitavit Israël præcipitavit omnia mœnia ejus dissipavit munitiones ejus et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam (Lamentationes 2, 5)

  • ZAI reppulit Dominus altare suum maledixit sanctificationi suæ tradidit in manu inimici muros turrium ejus vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni (Lamentationes 2, 7)

  • TETH defixæ sunt in terra portæ ejus perdidit et contrivit vectes ejus regem ejus et principes ejus in gentibus non est lex et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino (Lamentationes 2, 9)

  • ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus (Lamentationes 3, 1)

  • HETH misericordiæ Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes ejus (Lamentationes 3, 22)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina