Fondare 4195 Risultati per: Ejus
benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia ejus (Liber Ieremiae 17, 7)
et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit æstus et erit folium ejus viride et in tempore siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum (Liber Ieremiae 17, 8)
si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem in portis ejus et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur (Liber Ieremiae 17, 27)
et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis ejus ut faceret (Liber Ieremiae 18, 4)
et dixerunt venite et cogitemus contra Hieremiam cogitationes non enim peribit lex a sacerdote neque consilium a sapiente nec sermo a propheta venite et percutiamus eum lingua et non adtendamus ad universos sermones ejus (Liber Ieremiae 18, 18)
et dices audite verbum Domini reges Juda et habitatores Hierusalem hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam adflictionem super locum istum ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures ejus (Liber Ieremiae 19, 3)
et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui præterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga ejus (Liber Ieremiae 19, 8)
sic faciam loco huic ait Dominus et habitatoribus ejus ut ponam civitatem istam sicut Thofeth (Liber Ieremiae 19, 12)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes ejus universa mala quæ locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos (Liber Ieremiae 19, 15)
et dabo universam substantiam civitatis hujus et omnem laborem ejus omneque pretium et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem (Liber Ieremiae 20, 5)
et dixi non recordabor ejus neque loquar ultra in nomine illius et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens (Liber Ieremiae 20, 9)
qui non me interfecit a vulva ut fieret mihi mater mea sepulchrum et vulva ejus conceptus æternus (Liber Ieremiae 20, 17)