Mosaico decorativo

Fondare 4195 Risultati per: Ejus

  • indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et chirografum ejus apud me habeo (Liber Thobis 4, 21)

  • tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem ejus penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet (Liber Thobis 5, 3)

  • cui respondit novi et omnia itinera ejus frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quæ posita est in monte Exbathanis (Liber Thobis 5, 8)

  • respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus ejus comitetur vobiscum (Liber Thobis 5, 21)

  • cumque profecti essent cœpit flere mater ejus et dicere baculum senectutis nostræ tulisti et transmisisti a nobis (Liber Thobis 5, 23)

  • ad hanc vocem cessavit mater ejus flere et tacuit (Liber Thobis 5, 28)

  • et dixit ei angelus adprehende brancia ejus et trahe eum ad te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare cœpit ante pedes ejus (Liber Thobis 6, 4)

  • tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor ejus et fel ejus et jecur repone tibi sunt enim hæc necessaria ad medicamenta utiliter (Liber Thobis 6, 5)

  • quod cum fecisset assavit carnes ejus et secum sustulerunt in via cetera salierunt quæ sufficerent eis quousque pervenirent in Rages civitatem Medorum (Liber Thobis 6, 6)

  • respondensque dixit ei cordis ejus particulam si super carbones ponas fumus ejus extricat omne dæmonium sive a viro sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos (Liber Thobis 6, 8)

  • tibi debetur omnis substantia ejus et oportet te eam accipere coniugem (Liber Thobis 6, 12)

  • pete ergo eam a patre ejus et dabit tibi eam uxorem (Liber Thobis 6, 13)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina