Fondare 4195 Risultati per: Ejus
constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo omnes enim majores natu qui ante eum fuerant interfecerant latrones Arabum qui inruerant in castra regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda (Liber II Paralipomenon 22, 1)
filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Otholia filia Amri (Liber II Paralipomenon 22, 2)
sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab mater enim ejus inpulit eum ut impie ageret (Liber II Paralipomenon 22, 3)
fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum ejus (Liber II Paralipomenon 22, 4)
siquidem Otholia mater ejus videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram (Liber II Paralipomenon 22, 10)
et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema dederuntque in manu ejus tenendam legem et constituerunt eum regem unxit quoque illum Jojadæ pontifex et filii ejus inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex (Liber II Paralipomenon 23, 11)
et inposuerunt cervicibus ejus manus cumque intrasset portam Equorum domus regis interfecerunt eam ibi (Liber II Paralipomenon 23, 15)
septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Sebia de Bersabee (Liber II Paralipomenon 24, 1)
Otholia enim impiissima et filii ejus destruxerunt domum Domini et de universis quæ sanctificata fuerant templo Domini ornaverunt fanum Baalim (Liber II Paralipomenon 24, 7)
sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israël et cum domo ejus (Liber II Paralipomenon 24, 16)
et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojadæ pater illius secum sed interfecit filium ejus qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat (Liber II Paralipomenon 24, 22)
porro filii ejus ac summa pecuniæ quæ adunata fuerat sub eo et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro regum regnavitque Amasias filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 24, 27)