Fondare 1681 Risultati per: Ego
propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate (Actus Apostolorum 18, 10)
si vero quæstiones sunt de verbo et nominibus et legis vestræ vos ipsi videritis judex ego horum nolo esse (Actus Apostolorum 18, 15)
adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestram (Actus Apostolorum 19, 37)
et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quæ in ea eventura sint mihi ignorans (Actus Apostolorum 20, 22)
et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi prædicans regnum Dei (Actus Apostolorum 20, 25)
ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi (Actus Apostolorum 20, 29)
tunc respondit Paulus et dixit quid facitis flentes et adfligentes cor meum ego enim non solum alligari sed et mori in Hierusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu (Actus Apostolorum 21, 13)
et dixit ad eum Paulus ego homo sum quidem judæus a Tarso Ciliciæ non ignotæ civitatis municeps rogo autem te permitte mihi loqui ad populum (Actus Apostolorum 21, 39)
et dixit ego sum vir judæus natus Tarso Ciliciæ nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus juxta veritatem paternæ legis æmulator legis sicut et vos omnes estis hodie (Actus Apostolorum 22, 3)
ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Jesus Nazarenus quem tu persequeris (Actus Apostolorum 22, 8)
veniens ad me et adstans dixit mihi Saule frater respice et ego eadem hora respexi in eum (Actus Apostolorum 22, 13)
et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et cædens per synagogas eos qui credebant in te (Actus Apostolorum 22, 19)