Fondare 999 Risultati per: Ecce
idcirco hæc dicit Dominus ecce ego visitabo super Semejam Neelamiten et super semen ejus non erit ei vir sedens in medio populi hujus et non videbit bonum quod ego faciam populo meo ait Dominus quia prævaricationem locutus est adversum Dominum (Liber Ieremiae 29, 32)
ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israël et Juda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam (Liber Ieremiae 30, 3)
tu ergo ne timeas serve meus Jacob ait Dominus neque paveas Israël quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Jacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet (Liber Ieremiae 30, 10)
hæc dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob et tectis ejus miserebor et ædificabitur civitas in excelso suo et templum juxta ordinem suum fundabitur (Liber Ieremiae 30, 18)
ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet (Liber Ieremiae 30, 23)
ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terræ inter quos erunt cæcus et claudus et prægnans et pariens simul cœtus magnus revertentium huc (Liber Ieremiae 31, 8)
ecce dies veniunt dicit Dominus et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominis et semine jumentorum (Liber Ieremiae 31, 27)
ecce dies veniunt dicit Dominus et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum (Liber Ieremiae 31, 31)
ecce dies veniunt dicit Dominus et ædificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque ad portam Anguli (Liber Ieremiae 31, 38)
clauserat enim eum Sedecias rex Juda dicens quare vaticinaris dicens hæc dicit Dominus ecce ego dabo civitatem istam in manu regis Babylonis et capiet eam (Liber Ieremiae 32, 3)
ecce Anamehel filius Sellum patruelis tuus veniet ad te dicens eme tibi agrum meum qui est in Anathoth tibi enim conpetit ex propinquitate ut emas (Liber Ieremiae 32, 7)
heu heu heu Domine Deus ecce tu fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento non erit tibi difficile omne verbum (Liber Ieremiae 32, 17)
