Mosaico decorativo

Fondare 999 Risultati per: Ecce

  • ecce facti sunt quasi stipula ignis conbusit eos non liberabunt animam suam de manu flammæ non sunt prunæ quibus calefiant nec focus ut sedeant ad eum (Liber Isaiae 47, 14)

  • nunc creata sunt et non ex tunc et ante diem et non audisti ea ne forte dicas ecce cognovi ea (Liber Isaiae 48, 7)

  • ecce excoxi te sed non quasi argentum elegi te in camino paupertatis (Liber Isaiae 48, 10)

  • ecce isti de longe venient et ecce illi ab aquilone et mari et isti de terra australi (Liber Isaiae 49, 12)

  • ecce in manibus meis descripsi te muri tui coram oculis meis semper (Liber Isaiae 49, 16)

  • hæc dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt (Liber Isaiae 49, 22)

  • hæc dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestræ quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram (Liber Isaiae 50, 1)

  • quia veni et non erat vir vocavi et non erat qui audiret numquid adbreviata et parvula facta est manus mea ut non possim redimere aut non est in me virtus ad liberandum ecce in increpatione mea desertum faciam mare ponam flumina in siccum conputrescent pisces sine aqua et morientur in siti (Liber Isaiae 50, 2)

  • ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos (Liber Isaiae 50, 9)

  • ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis (Liber Isaiae 50, 11)

  • hæc dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meæ non adicies ut bibas illud ultra (Liber Isaiae 51, 22)

  • propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum (Liber Isaiae 52, 6)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina