Fondare 1781 Risultati per: Eam
ostium lateris medii in parte erat domus dexteræ et per cocleam ascendebant in medium cenaculum et a medio in tertium (Liber I Regum 6, 8)
et ædificavit domum et consummavit eam texit quoque domum laquearibus cedrinis (Liber I Regum 6, 9)
igitur ædificavit Salomon domum et consummavit eam (Liber I Regum 6, 14)
et in anno undecimo mense bul ipse est mensis octavus perfecta est domus in omni opere suo et in universis utensilibus ædificavitque eam annis septem (Liber I Regum 6, 38)
ædificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis et quinquaginta cubitorum latitudinis et triginta cubitorum altitudinis et quattuor deambulacra inter columnas cedrinas ligna quippe cedrina exciderat in columnas (Liber I Regum 7, 2)
et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Jachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen ejus Booz (Liber I Regum 7, 21)
fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream (Liber I Regum 7, 48)
et domus hæc erit in exemplum omnis qui transierit per eam stupebit et sibilabit et dicet quare fecit Dominus sic terræ huic et domui huic (Liber I Regum 9, 8)
Pharao rex Ægypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote filiæ suæ uxori Salomonis (Liber I Regum 9, 16)
et docuit eam Salomon omnia verba quæ proposuerat non fuit sermo qui regem posset latere et non responderet ei (Liber I Regum 10, 3)
sed colebat Salomon Astharthen deam Sidoniorum et Moloch idolum Ammanitarum (Liber I Regum 11, 5)
cumque audisset Adad in Ægypto dormisse David cum patribus suis et mortuum esse Joab principem militiæ dixit Pharaoni dimitte me ut vadam in terram meam (Liber I Regum 11, 21)