Fondare 757 Risultati per: Dor
sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur cælum non evigilabit nec consurget de somno suo (Liber Iob 14, 12)
numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum (Liber Iob 15, 2)
ossa ejus implebuntur vitiis adulescentiæ ejus et cum eo in pulverem dormient (Liber Iob 20, 11)
et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos (Liber Iob 21, 26)
dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet (Liber Iob 27, 19)
nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt (Liber Iob 30, 17)
per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo (Liber Iob 33, 15)
quis enarravit cælorum rationem et concentum cæli quis dormire faciet (Liber Iob 38, 37)
ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus (Liber Iob 39, 25)
sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus (Liber Iob 40, 16)
sternutatio ejus splendor ignis et oculi ejus ut palpebræ diluculi (Liber Iob 41, 9)
ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me (Liber Psalmorum 3, 6)