Fondare 757 Risultati per: Dor
et servierunt diis alienis et adoraverunt eos quos nesciebant et quibus non fuerant adtributi (Liber Deuteronomii 29, 26)
sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis (Liber Deuteronomii 30, 17)
dixitque Dominus ad Mosen ecce tu dormies cum patribus tuis et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra ad quam ingredietur et habitabit in ea ibi derelinquet me et irritum faciet fœdus quod pepigi cum eo (Liber Deuteronomii 31, 16)
benedic Domine fortitudini ejus et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum ejus et qui oderunt eum non consurgant (Liber Deuteronomii 33, 11)
necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait (Liber Iosue 2, 8)
cecidit Josue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum (Liber Iosue 5, 15)
ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare (Liber Iosue 11, 2)
rex Dor et provinciæ Dor unus rex gentium Galgal unus (Liber Iosue 12, 23)
Alul et Bethsur et Gedor (Liber Iosue 15, 58)
fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bethsan et viculi ejus et Jeblaam cum villulis suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Hendor cum villulis suis similiterque habitatores Thanach cum villulis suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nofeth (Liber Iosue 17, 11)
de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres (Liber Iosue 21, 32)
ne postquam intraveritis ad gentes quæ inter vos futuræ sunt juretis in nomine deorum earum et serviatis eis et adoretis illos (Liber Iosue 23, 7)