Mosaico decorativo

Fondare 635 Risultati per: Domum

  • ecce dies veniunt dicit Dominus et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominis et semine jumentorum (Liber Ieremiae 31, 27)

  • vox gaudii et vox lætitiæ vox sponsi et vox sponsæ vox dicentium confitemini Domino exercituum quoniam bonus Dominus quoniam in æternum misericordia ejus et portantium vota in domum Domini reducam enim conversionem terræ sicut a principio dicit Dominus (Liber Ieremiae 33, 11)

  • ecce dies veniunt dicit Dominus et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israël et ad domum Juda (Liber Ieremiae 33, 14)

  • vade ad domum Rechabitarum et loquere eis et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum et dabis eis bibere vinum (Liber Ieremiae 35, 2)

  • et adsumpsi Jezoniam filium Hieremiæ filii Absaniæ et fratres ejus et omnes filios ejus et universam domum Rechabitarum (Liber Ieremiae 35, 3)

  • et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliæ hominis Dei quod erat juxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiæ filii Sellum qui erat custos vestibuli (Liber Ieremiae 35, 4)

  • et domum non ædificabitis et sementem non seretis et vineas non plantabitis nec habebitis sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris ut vivatis diebus multis super faciem terræ in qua vos peregrinamini (Liber Ieremiae 35, 7)

  • et præcepit Hieremias Baruch dicens ego clausus sum nec valeo ingredi domum Domini (Liber Ieremiae 36, 5)

  • descendit in domum regis ad gazofilacium scribæ et ecce ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalajas filius Semejæ et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Ananiæ et universi principes (Liber Ieremiae 36, 12)

  • itaque ingressus est Hieremias in domum laci et in ergastula et sedit ibi Hieremias diebus multis (Liber Ieremiae 37, 15)

  • et dixit Hieremias ad regem Sedeciam quid peccavi tibi et servis tuis et populo tuo quia misisti me in domum carceris (Liber Ieremiae 37, 17)

  • nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Jonathan scribæ ne moriar ibi (Liber Ieremiae 37, 19)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina