Fondare 3296 Risultati per: Dominus
sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit hæc omnia (Liber Deuteronomii 32, 27)
quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos (Liber Deuteronomii 32, 30)
judicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint (Liber Deuteronomii 32, 36)
locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens (Liber Deuteronomii 32, 48)
et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera ejus ignea lex (Liber Deuteronomii 33, 2)
ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan (Liber Deuteronomii 34, 1)
dixitque Dominus ad eum hæc est terra pro qua juravi Abraham Isaac et Jacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam (Liber Deuteronomii 34, 4)
Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ quia Moses posuit super eum manus suas et obœdierunt ei filii Israël feceruntque sicut præcepit Dominus Mosi (Liber Deuteronomii 34, 9)
et non surrexit propheta ultra in Israël sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem (Liber Deuteronomii 34, 10)
et factum est ut post mortem Mosi servi Domini loqueretur Dominus ad Josue filium Nun ministrum Mosi et diceret ei (Liber Iosue 1, 1)
ecce præcipio tibi confortare et esto robustus noli metuere et noli timere quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris (Liber Iosue 1, 9)
præparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Jordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis (Liber Iosue 1, 11)