Mosaico decorativo

Fondare 3296 Risultati per: Dominus

  • et civitates quæ nunc habitantur desolatæ erunt terraque deserta et scietis quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 12, 20)

  • ideo dic ad eos hæc dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israël et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis (Prophetia Ezechielis 12, 23)

  • quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 12, 25)

  • propterea dic ad eos hæc dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero conplebitur dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 12, 28)

  • hæc dicit Dominus Deus væ prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum et nihil vident (Prophetia Ezechielis 13, 3)

  • vident vana et divinant mendacium dicentes ait Dominus cum Dominus non miserit eos et perseveraverunt confirmare sermonem (Prophetia Ezechielis 13, 6)

  • numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis et dicitis ait Dominus cum ego non sim locutus (Prophetia Ezechielis 13, 7)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus quia locuti estis vana et vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 13, 8)

  • et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium in concilio populi mei non erunt et in scriptura domus Israël non scribentur nec in terra Israël ingredientur et scietis quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 13, 9)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem (Prophetia Ezechielis 13, 13)

  • et destruam parietem quem levistis absque temperamento et adæquabo eum terræ et revelabitur fundamentum ejus et cadet et consumetur in medio ejus et scietis quia ego sum Dominus (Prophetia Ezechielis 13, 14)

  • prophetæ Israël qui prophetant ad Hierusalem et vident ei visionem pacis et non est pax ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 13, 16)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina