Fondare 3296 Risultati per: Dominus
et ait Moses ad populum mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem (Liber Exodus 13, 3)
cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Jebusei quam juravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto (Liber Exodus 13, 5)
narrabisque filio tuo in die illo dicens hoc est quod fecit Dominus mihi quando egressus sum de Ægypto (Liber Exodus 13, 8)
et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto (Liber Exodus 13, 9)
cumque interrogaverit te filius tuus cras dicens quid est hoc respondebis ei in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto de domo servitutis (Liber Exodus 13, 14)
nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo (Liber Exodus 13, 15)
erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Ægypto (Liber Exodus 13, 16)
igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terræ Philisthim quæ vicina est reputans ne forte pæniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Ægyptum (Liber Exodus 13, 17)
Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore (Liber Exodus 13, 21)
locutus est autem Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 14, 1)
et indurabo cor ejus ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu ejus scientque Ægyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita (Liber Exodus 14, 4)
induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et persecutus est filios Israël at illi egressi erant in manu excelsa (Liber Exodus 14, 8)
