Fondare 3296 Risultati per: Dominus
filios autem eorum qui occiderant non occidit juxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut præcepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur (Liber II Regum 14, 6)
vidit enim Dominus adflictionem Israël amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur Israël (Liber II Regum 14, 26)
nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël sub cælo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Joas (Liber II Regum 14, 27)
percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suæ et habitabat in domo libera seorsum Joatham vero filius regis gubernabat palatium et judicabat populum terræ (Liber II Regum 15, 5)
in diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriæ et Phacee filium Romeliæ (Liber II Regum 15, 37)
sed ambulavit in via regum Israël insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quæ dissipavit Dominus coram filiis Israël (Liber II Regum 16, 3)
et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël quia similiter fecerant (Liber II Regum 17, 8)
et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes Dominum (Liber II Regum 17, 11)
et coluerunt inmunditias de quibus præcepit Dominus eis ne facerent verbum hoc (Liber II Regum 17, 12)
et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite præcepta mea et cærimonias juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum (Liber II Regum 17, 13)
et abiecerunt legitima ejus et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum super quibus præceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illæ faciebant (Liber II Regum 17, 15)
iratusque est Dominus vehementer Israël et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Juda tantummodo (Liber II Regum 17, 18)