Fondare 3305 Risultati per: Dominus promissionem
nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitæ quæ nunc est et futuræ (Epistula I ad Timotheum 4, 8)
quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium (Epistula I ad Timotheum 6, 15)
Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitæ quæ est in Christo Jesu (Epistula II ad Timotheum 1, 1)
det misericordiam Dominus Onesifori domui quia sæpe me refrigeravit et catenam meam non erubuit (Epistula II ad Timotheum 1, 16)
det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti (Epistula II ad Timotheum 1, 18)
intellege quæ dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum (Epistula II ad Timotheum 2, 7)
sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt ejus et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (Epistula II ad Timotheum 2, 19)
persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiæ Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus (Epistula II ad Timotheum 3, 11)
in reliquo reposita est mihi justitiæ corona quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum ejus (Epistula II ad Timotheum 4, 8)
Alexander ærarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera ejus (Epistula II ad Timotheum 4, 14)
Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me prædicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis (Epistula II ad Timotheum 4, 17)
liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum cæleste cui gloria in sæcula sæculorum amen (Epistula II ad Timotheum 4, 18)