Fondare 4401 Risultati per: Dominus Deus
et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquæ ad Ægyptios super currus et equites eorum (Liber Exodus 14, 26)
cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ et involvit eos Dominus in mediis fluctibus (Liber Exodus 14, 27)
liberavitque Dominus in die illo Israël de manu Ægyptiorum (Liber Exodus 14, 30)
et viderunt Ægyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo ejus (Liber Exodus 14, 31)
fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum (Liber Exodus 15, 2)
Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen ejus (Liber Exodus 15, 3)
Dominus regnabit in æternum et ultra (Liber Exodus 15, 18)
ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus (Liber Exodus 15, 19)
dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et obœdieris mandatis ejus custodierisque omnia præcepta illius cunctum languorem quem posui in Ægypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus (Liber Exodus 15, 26)
dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de cælo egrediatur populus et colligat quæ sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non (Liber Exodus 16, 4)
dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israël vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti (Liber Exodus 16, 6)
et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum (Liber Exodus 16, 8)