Mosaico decorativo

Fondare 6118 Risultati per: Dominus Deus Israel

  • inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas cæli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam (Prophetia Malachiae 3, 10)

  • et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terræ vestræ nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 11)

  • et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 12)

  • invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus (Prophetia Malachiae 3, 13)

  • tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen ejus (Prophetia Malachiae 3, 16)

  • et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi (Prophetia Malachiae 3, 17)

  • ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quæ non relinquet eis radicem et germen (Prophetia Malachiae 4, 1)

  • et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 4, 3)

  • mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israël præcepta et judicia (Prophetia Malachiae 4, 4)

  • ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen ejus Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus (Evangelium secundum Matthaeum 1, 23)

  • et tu Bethleem terra Juda nequaquam minima es in principibus Juda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israël (Evangelium secundum Matthaeum 2, 6)

  • dicens surge et accipe puerum et matrem ejus et vade in terram Israël defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri (Evangelium secundum Matthaeum 2, 20)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina