Fondare 1140 Risultati per: Domino
cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum ejus (Liber Leviticus 23, 20)
omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino (Liber Leviticus 23, 25)
decimo die mensis hujus septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino (Liber Leviticus 23, 27)
loquere filiis Israël a quintodecimo die mensis hujus septimi erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino (Liber Leviticus 23, 34)
et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim cœtus atque collectæ omne opus servile non facietis in eo (Liber Leviticus 23, 36)
hæ sunt feriæ Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei (Liber Leviticus 23, 37)
exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quæ offertis ex voto vel quæ sponte tribuitis Domino (Liber Leviticus 23, 38)
sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et lætabimini coram Domino Deo vestro (Liber Leviticus 23, 40)
extra velum testimonii in tabernaculo fœderis ponetque eas Aaron a vespere usque in mane coram Domino cultu rituque perpetuo in generationibus vestris (Liber Leviticus 24, 3)
quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues (Liber Leviticus 24, 6)
per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno (Liber Leviticus 24, 8)
animal autem quod immolari potest Domino si quis voverit sanctum erit (Liber Leviticus 27, 9)