Fondare 1901 Risultati per: Domini

  • venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque judicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quæ locutus est faciemus (Liber Exodus 24, 3)

  • scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israël (Liber Exodus 24, 4)

  • et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis (Liber Exodus 24, 16)

  • erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël (Liber Exodus 24, 17)

  • pones autem in rationali judicii doctrinam et veritatem quæ erunt in pectore Aaron quando ingreditur coram Domino et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo in conspectu Domini semper (Liber Exodus 28, 30)

  • et vestietur ea Aaron in officio ministerii ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini et non moriatur (Liber Exodus 28, 35)

  • et mactabis eum in conspectu Domini juxta ostium tabernaculi testimonii (Liber Exodus 29, 11)

  • et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimæ Dei (Liber Exodus 29, 18)

  • tortam panis unius crustulum conspersum oleo laganum de canistro azymorum quod positum est in conspectu Domini (Liber Exodus 29, 23)

  • suscipiesque universa de manibus eorum et incendes super altare in holocaustum odorem suavissimum in conspectu Domini quia oblatio ejus est (Liber Exodus 29, 25)

  • quod cum vidisset Aaron ædificavit altare coram eo et præconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est (Liber Exodus 32, 5)

  • et stans in porta castrorum ait si quis est Domini jungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi (Liber Exodus 32, 26)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina