Fondare 1901 Risultati per: Domini Dei
et intulerunt sacerdotes arcam fœderis Domini in locum suum id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas cherubin (Liber II Paralipomenon 5, 7)
igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere confitemini Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus impleretur domus Domini nube (Liber II Paralipomenon 5, 13)
nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem conpleverat enim gloria Domini domum Dei (Liber II Paralipomenon 5, 14)
cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 7)
conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 10)
et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël (Liber II Paralipomenon 6, 11)
stetit ergo coram altare Domini ex adverso universæ multitudinis Israël et extendit manus suas (Liber II Paralipomenon 6, 12)
cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de cælo et devoravit holocausta et victimas et majestas Domini implevit domum (Liber II Paralipomenon 7, 1)
nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini eo quod implesset majestas Domini templum Domini (Liber II Paralipomenon 7, 2)
sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem et gloriam Domini super domum et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus (Liber II Paralipomenon 7, 3)
sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitæ in organis carminum Domini quæ fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam in æternum misericordia ejus hymnos David canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israël stabat (Liber II Paralipomenon 7, 6)
sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare æneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes (Liber II Paralipomenon 7, 7)