Fondare 1901 Risultati per: Domini Dei
et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum munera (Liber II Regum 16, 8)
porro altare æneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem (Liber II Regum 16, 14)
Musach quoque sabbati quod ædificaverat in templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum (Liber II Regum 16, 18)
et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam cæli servieruntque Baal (Liber II Regum 17, 16)
sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israël quos operatus fuerat (Liber II Regum 17, 19)
quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed prætergressi sunt pactum ejus omnia quæ præceperat Moses servus Domini non audierunt neque fecerunt (Liber II Regum 18, 12)
deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis (Liber II Regum 18, 15)
in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum (Liber II Regum 18, 16)
et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis an fiduciam habes in Ægypto propter currus et equites (Liber II Regum 18, 24)
numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam (Liber II Regum 18, 25)
quæ cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini (Liber II Regum 19, 1)
itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino (Liber II Regum 19, 14)