Mosaico decorativo

Fondare 710 Risultati per: Domine Dominorum Agnus

  • Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. (Prophetia Danielis 9, 13)

  • Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de Terra Ægypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc peccavimus, iniquitatem fecimus. (Prophetia Danielis 9, 15)

  • Domine in omnem iustitiam tuam avertatur obsecro ira tua, et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem, et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. (Prophetia Danielis 9, 16)

  • Exaudi Domine, placare Domine attende et fac ne moreris propter temetipsum Deus meus quia nomen tuum invocatum est super civitatem, et super populum tuum. (Prophetia Danielis 9, 19)

  • Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. (Prophetia Danielis 10, 16)

  • et dixit Noli timere vir desideriorum pax tibi confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi Loquere Domine mi, quia confortasti me. (Prophetia Danielis 10, 19)

  • Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi Domine mi, quid erit post hæc? (Prophetia Danielis 12, 8)

  • Et dixit Habacuc Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio. (Prophetia Danielis 14, 34)

  • Et exclamavit voce magna rex, dicens Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. (Prophetia Danielis 14, 40)

  • da eis Domine quid dabis eis da eis vulvam sine liberis et ubera arentia (Prophetia Osee 9, 14)

  • ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis (Prophetia Ioel 1, 19)

  • inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorum (Prophetia Ioel 2, 17)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina