Fondare 8600 Risultati per: Dom
omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israël Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis jure perpetuo pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis (Liber Numeri 18, 19)
dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israël (Liber Numeri 18, 20)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Numeri 18, 25)
præcipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israël decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimæ (Liber Numeri 18, 26)
et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti (Liber Numeri 18, 28)
omnia quæ offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt (Liber Numeri 18, 29)
locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens (Liber Numeri 19, 1)
ista est religio victimæ quam constituit Dominus præcipe filiis Israël ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ in qua nulla sit macula nec portaverit jugum (Liber Numeri 19, 2)
omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël quia aqua expiationis non est aspersus inmundus erit et manebit spurcitia ejus super eum (Liber Numeri 19, 13)
si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesiæ quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus (Liber Numeri 19, 20)
et versi in seditionem dixerunt utinam perissemus inter fratres nostros coram Domino (Liber Numeri 20, 3)
cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem ut et nos et nostra jumenta moriantur (Liber Numeri 20, 4)