Fondare 8600 Risultati per: Dom
supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jobeleum pretium et dabit ille qui voverat eum Domino (Liber Leviticus 27, 23)
in jobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suæ (Liber Leviticus 27, 24)
primogenita quæ ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt (Liber Leviticus 27, 26)
omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino (Liber Leviticus 27, 28)
omnes decimæ terræ sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur (Liber Leviticus 27, 30)
omnium decimarum boves et oves et capræ quæ sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino (Liber Leviticus 27, 32)
non eligetur nec bonum nec malum nec altero commutabitur si quis mutaverit et quod mutatum est et pro quo mutatum est sanctificabitur Domino et non redimetur (Liber Leviticus 27, 33)
hæc sunt præcepta quæ mandavit Dominus Mosi ad filios Israël in monte Sinai (Liber Leviticus 27, 34)
locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Ægypto dicens (Liber Numeri 1, 1)
tollite summam universæ congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini (Liber Numeri 1, 2)
eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis (Liber Numeri 1, 4)
et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra (Liber Numeri 1, 18)