Fondare 8600 Risultati per: Dom
si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor (Prophetia Malachiae 2, 2)
et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 2, 4)
labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore ejus quia angelus Domini exercituum est (Prophetia Malachiae 2, 7)
vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 2, 8)
transgressus est Juda et abominatio facta est in Israël et in Hierusalem quia contaminavit Judas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni (Prophetia Malachiae 2, 11)
disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Jacob et offerentem munus Domino exercituum (Prophetia Malachiae 2, 12)
et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra (Prophetia Malachiae 2, 13)
et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ quam tu despexisti et hæc particeps tua et uxor fœderis tui (Prophetia Malachiae 2, 14)
cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israël operiet autem iniquitas vestimentum ejus dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere (Prophetia Malachiae 2, 16)
laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus judicii (Prophetia Malachiae 2, 17)
ecce ego mittam angelum meum et præparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quæritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 3, 1)
et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia (Prophetia Malachiae 3, 3)