Fondare 8600 Risultati per: Dom
et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau et erit Domino regnum (Prophetia Abdiae 1, 21)
et factum est verbum Domini ad Jonam filium Amathi dicens (Prophetia Ionae 1, 1)
et surrexit Jona ut fugeret in Tharsis a facie Domini et descendit Joppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum ejus et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini (Prophetia Ionae 1, 3)
Dominus autem misit ventum magnum in mari et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri (Prophetia Ionae 1, 4)
et dixit ad eos Hebræus ego sum et Dominum Deum cæli ego timeo qui fecit mare et aridam (Prophetia Ionae 1, 9)
et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum quid hoc fecisti cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis (Prophetia Ionae 1, 10)
et clamaverunt ad Dominum et dixerunt quæsumus Domine ne pereamus in anima viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti (Prophetia Ionae 1, 14)
et timuerunt viri timore magno Dominum et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota (Prophetia Ionae 1, 16)
et præparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Jonam et erat Jona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus (Prophetia Ionae 2, 1)
et oravit Jona ad Dominum Deum suum de utero piscis (Prophetia Ionae 2, 2)
et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam (Prophetia Ionae 2, 3)
ad extrema montium descendi terræ vectes concluserunt me in æternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus (Prophetia Ionae 2, 7)