Fondare 8600 Risultati per: Dom
idcirco hæc dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ et revelastis prævaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini (Prophetia Ezechielis 21, 24)
hæc dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hæc est quæ humilem sublevavit et sublimem humiliavit (Prophetia Ezechielis 21, 26)
et tu fili hominis propheta et dic hæc dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad obprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas (Prophetia Ezechielis 21, 28)
igni eris cibus sanguis tuus erit in medio terræ oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 21, 32)
et factum est verbum Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 22, 1)
et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hæc dicit Dominus Deus civitas effundens sanguinem in medio sui ut veniat tempus ejus et quæ fecit idola contra semet ipsam ut pollueretur (Prophetia Ezechielis 22, 3)
munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem usuram et superabundantiam accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 22, 12)
numquid sustinebit cor tuum aut prævalebunt manus tuæ in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam (Prophetia Ezechielis 22, 14)
et possidebo te in conspectu gentium et scies quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 22, 16)
et factum est verbum Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 22, 17)
fili hominis versa est mihi domus Israël in scoriam omnes isti æs et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt (Prophetia Ezechielis 22, 18)
propterea hæc dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem (Prophetia Ezechielis 22, 19)