Fondare 8600 Risultati per: Dom
domus autem Israël nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israël adtrita fronte est et duro corde (Prophetia Ezechielis 3, 7)
ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 9)
et vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis hæc dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant (Prophetia Ezechielis 3, 11)
et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnæ benedicta gloria Domini de loco suo (Prophetia Ezechielis 3, 12)
spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me (Prophetia Ezechielis 3, 14)
cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 3, 16)
fili hominis speculatorem dedi te domui Israël et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me (Prophetia Ezechielis 3, 17)
et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens egredere in campum et ibi loquar tecum (Prophetia Ezechielis 3, 22)
et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam (Prophetia Ezechielis 3, 23)
et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tuæ (Prophetia Ezechielis 3, 24)
et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 26)
cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 27)