Mosaico decorativo

Fondare 8600 Risultati per: Dom

  • fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem ejus quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei (Liber Ieremiae 51, 6)

  • calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram de vino ejus biberunt gentes et ideo commotæ sunt (Liber Ieremiae 51, 7)

  • protulit Dominus justitias nostras venite et narremus in Sion opus Domini Dei nostri (Liber Ieremiae 51, 10)

  • acuite sagittas implete faretras suscitavit Dominus spiritum regum Medorum et contra Babylonem mens ejus ut perdat eam quoniam ultio Domini est ultio templi sui (Liber Ieremiae 51, 11)

  • super muros Babylonis levate signum augete custodiam levate custodes præparate insidias quia cogitavit Dominus et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis (Liber Ieremiae 51, 12)

  • juravit Dominus exercituum per animam suam quoniam replebo te hominibus quasi brucho et super te celeuma cantabitur (Liber Ieremiae 51, 14)

  • non sicut hæc pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israël sceptrum hereditatis ejus Dominus exercituum nomen ejus (Liber Ieremiae 51, 19)

  • et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldeæ omne malum suum quod fecerunt in Sion in oculis vestris ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 24)

  • ecce ego ad te mons pestifer ait Dominus qui corrumpis universam terram et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem conbustionis (Liber Ieremiae 51, 25)

  • et non tollent de te lapidem in angulum et lapidem in fundamenta sed perditus in æternum eris ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 26)

  • et commovebitur terra et turbabitur quia evigilavit contra Babylonem cogitatio Domini ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem (Liber Ieremiae 51, 29)

  • quia hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël filia Babylon quasi area tempus trituræ ejus adhuc modicum et veniet tempus messionis ejus (Liber Ieremiae 51, 33)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina