Mosaico decorativo

Fondare 8600 Risultati per: Dom

  • igitur iratus est Dominus Salomoni quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël qui apparuerat ei secundo (Liber I Regum 11, 9)

  • et præceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et non custodivit quæ mandavit ei Dominus (Liber I Regum 11, 10)

  • dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et præcepta mea quæ mandavi tibi disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo (Liber I Regum 11, 11)

  • suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumeum de semine regio qui erat in Edom (Liber I Regum 11, 14)

  • cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introjerunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit (Liber I Regum 11, 18)

  • genuitque ei soror Tafnes Genebath filium et nutrivit eum Tafnes in domo Pharaonis eratque Genebath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus (Liber I Regum 11, 20)

  • suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Heliada qui fugerat Adadezer regem Soba dominum suum (Liber I Regum 11, 23)

  • erat autem Hieroboam vir fortis et potens vidensque Salomon adulescentem bonæ indolis et industrium constituerat eum præfectum super tributa universæ domus Joseph (Liber I Regum 11, 28)

  • et ait ad Hieroboam tolle tibi decem scissuras hæc enim dicit Dominus Deus Israël ecce ego scindam regnum de manu Salomonis et dabo tibi decem tribus (Liber I Regum 11, 31)

  • si igitur audieris omnia quæ præcepero tibi et ambulaveris in viis meis et feceris quod rectum est coram me custodiens mandata mea et præcepta mea sicut fecit David servus meus ero tecum et ædificabo tibi domum fidelem quomodo ædificavi David et tradam tibi Israël (Liber I Regum 11, 38)

  • et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ ad Hieroboam filium Nabath (Liber I Regum 12, 15)

  • videns itaque populus quod noluisset eos audire rex respondit ei dicens quæ nobis pars in David vel quæ hereditas in filio Isai in tabernacula tua Israël nunc vide domum tuam David et abiit Israël in tabernacula sua (Liber I Regum 12, 16)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina