Mosaico decorativo

Fondare 8600 Risultati per: Dom

  • ait autem David ad Abisai nunc magis adflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom tolle igitur servos domini tui et persequere eum ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos (Liber II Samuelis 20, 6)

  • nonne ego sum quæ respondeo veritatem Israël et tu quæris subruere civitatem et evertere matrem in Israël quare præcipitas hereditatem Domini (Liber II Samuelis 20, 19)

  • facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter et consuluit David oraculum Domini dixitque Dominus propter Saul et domum ejus et sanguinem quia occidit Gabaonitas (Liber II Samuelis 21, 1)

  • dixit ergo David ad Gabaonitas quid faciam vobis et quod erit vestri piaculum ut benedicatis hereditati Domini (Liber II Samuelis 21, 3)

  • dixeruntque ei Gabaonitæ non est nobis super argento et auro quæstio contra Saul et contra domum ejus neque volumus ut interficiatur homo de Israël ad quos ait quid ergo vultis ut faciam vobis (Liber II Samuelis 21, 4)

  • dentur nobis septem viri de filiis ejus et crucifigamus eos Domino in Gabaath Saul quondam electi Domini et ait rex ego dabo (Liber II Samuelis 21, 6)

  • pepercitque rex Mifiboseth filio Jonathan filii Saul propter jusiurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul (Liber II Samuelis 21, 7)

  • et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino et ceciderunt hii septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione hordei (Liber II Samuelis 21, 9)

  • locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul (Liber II Samuelis 22, 1)

  • et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus (Liber II Samuelis 22, 2)

  • laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero (Liber II Samuelis 22, 4)

  • in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures ejus (Liber II Samuelis 22, 7)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina