Fondare 8600 Risultati per: Dom
et planxerunt et fleverunt et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul et super Jonathan filium ejus et super populum Domini et super domum Israël quod corruissent gladio (Liber II Samuelis 1, 12)
et ait ad eum David quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini (Liber II Samuelis 1, 14)
et ait ad eum David sanguis tuus super caput tuum os enim tuum locutum est adversum te dicens ego interfeci christum Domini (Liber II Samuelis 1, 16)
igitur post hæc consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Juda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in Hebron (Liber II Samuelis 2, 1)
sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis Hebron (Liber II Samuelis 2, 3)
veneruntque viri Juda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda et nuntiatum est David quod viri Jabesgalaad sepelissent Saul (Liber II Samuelis 2, 4)
misit ergo David nuntios ad viros Jabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum (Liber II Samuelis 2, 5)
et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud (Liber II Samuelis 2, 6)
confortentur manus vestræ et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Juda regem sibi (Liber II Samuelis 2, 7)
quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare cœpisset super Israël et duobus annis regnavit sola autem domus Juda sequebatur David (Liber II Samuelis 2, 10)
et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda septem annorum et sex mensuum (Liber II Samuelis 2, 11)
et ait Joab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suum (Liber II Samuelis 2, 27)