Fondare 8600 Risultati per: Dom
nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum et duas vaccas fetas quibus non est inpositum jugum jungite in plaustro et recludite vitulos earum domi (Liber I Samuelis 6, 7)
tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea quæ exsolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus ejus et dimittite eam ut vadat (Liber I Samuelis 6, 8)
fecerunt ergo illi hoc modo et tollentes duas vaccas quæ lactabant vitulos junxerunt ad plaustrum vitulosque earum concluserunt domi (Liber I Samuelis 6, 10)
et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitæ et stetit ibi erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque inposuerunt super ea holocaustum Domino (Liber I Samuelis 6, 14)
Levitæ autem deposuerunt arcam Dei et capsellam quæ erat juxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem viri autem bethsamitæ obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino (Liber I Samuelis 6, 15)
hii sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthim pro delicto Domino Azotus unum Gaza unum Ascalon unum Geth unum Accaron unum (Liber I Samuelis 6, 17)
et mures aureos secundum numerum urbium Philisthim quinque provinciarum ab urbe murata usque ad villam quæ erat absque muro et usque ad Abel magnum super quem posuerunt arcam Domini quæ erat usque in illa die in agro Josue Bethsamitis (Liber I Samuelis 6, 18)
percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna (Liber I Samuelis 6, 19)
et dixerunt viri bethsamitæ quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus et ad quem ascendet a nobis (Liber I Samuelis 6, 20)
miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim dicentes reduxerunt Philisthim arcam Domini descendite et ducite eam ad vos (Liber I Samuelis 6, 21)
venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini (Liber I Samuelis 7, 1)
et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe jam annus vicesimus et requievit omnis domus Israël post Dominum (Liber I Samuelis 7, 2)