Fondare 8600 Risultati per: Dom
rogaveruntque eum ut consuleret Dominum et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet effectum (Liber Iudicum 18, 5)
qui respondit eis ite cum pace Dominus respicit viam vestram et iter quo pergitis (Liber Iudicum 18, 6)
intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra (Liber Iudicum 18, 10)
inde transierunt in montem Ephraim cumque venissent ad domum Micha (Liber Iudicum 18, 13)
dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile videte quid vobis placeat (Liber Iudicum 18, 14)
et cum paululum declinassent ingressi sunt domum adulescentis Levitæ qui erat in domo Micha salutaveruntque eum verbis pacificis (Liber Iudicum 18, 15)
at illi qui ingressi fuerant domum juvenis sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante ostium sescentis viris fortissimis haut procul expectantibus (Liber Iudicum 18, 17)
cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israël (Liber Iudicum 18, 19)
jamque a domo Michæ essent procul viri qui habitabant in ædibus Michæ conclamantes secuti sunt (Liber Iudicum 18, 22)
dixeruntque ei filii Dan cave ne ultra loquaris ad nos et veniant ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua pereas (Liber Iudicum 18, 25)
et sic cœpto itinere perrexerunt videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam (Liber Iudicum 18, 26)
mansitque apud eos idolum Michæ omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israël (Liber Iudicum 18, 31)