Mosaico decorativo

Fondare 8600 Risultati per: Dom

  • abiit itaque Jepthæ cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui locutusque est Jepthæ omnes sermones suos coram Domino in Maspha (Liber Iudicum 11, 11)

  • misitque nuntios ad regem Edom dicens dimitte ut transeam per terram tuam qui noluit adquiescere precibus ejus misit quoque et ad regem Moab qui et ipse transitum præbere contempsit mansit itaque in Cades (Liber Iudicum 11, 17)

  • et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab venitque contra orientalem plagam terræ Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab Arnon quippe confinium est terræ Moab (Liber Iudicum 11, 18)

  • tradiditque eum Dominus in manu Israël cum omni exercitu suo qui percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius (Liber Iudicum 11, 21)

  • Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israël et tu nunc vis possidere terram ejus (Liber Iudicum 11, 23)

  • nonne ea quæ possedit Chamos deus tuus tibi jure debentur quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem (Liber Iudicum 11, 24)

  • igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non justa judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël et inter filios Ammon (Liber Iudicum 11, 27)

  • factus est ergo super Jepthæ spiritus Domini et circumiens Galaad et Manasse Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon (Liber Iudicum 11, 29)

  • votum vovit Domino dicens si tradideris filios Ammon in manus meas (Liber Iudicum 11, 30)

  • quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meæ mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino (Liber Iudicum 11, 31)

  • transivitque Jepthæ ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus ejus (Liber Iudicum 11, 32)

  • revertenti autem Jepthæ in Maspha domum suam occurrit unigenita filia cum tympanis et choris non enim habebat alios liberos (Liber Iudicum 11, 34)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina