Mosaico decorativo

Fondare 424 Risultati per: Dixitque

  • cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus est (Liber II Samuelis 12, 19)

  • qui dixit ad eum quare sic adtenuaris macie fili regis per singulos dies cur non indicas mihi dixitque ei Amnon Thamar sororem Absalom fratris mei amo (Liber II Samuelis 13, 4)

  • tollensque quod coxerat effudit et posuit coram eo et noluit comedere dixitque Amnon eicite universos a me cumque ejecissent omnes (Liber II Samuelis 13, 9)

  • et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis ita ut majus esset odium quo oderat eam amore quo ante dilexerat dixitque ei Amnon surge vade (Liber II Samuelis 13, 15)

  • dixitque rex ad Absalom noli fili mi noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te cum autem cogeret eum et noluisset ire benedixit ei (Liber II Samuelis 13, 25)

  • et ait Absalom si non vis venire veniat obsecro nobiscum saltem Amnon frater meus dixitque ad eum rex non est necesse ut vadat tecum (Liber II Samuelis 13, 26)

  • misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam lugere te simula et induere veste lugubri et ne unguaris oleo ut sis quasi mulier plurimo jam tempore lugens mortuum (Liber II Samuelis 14, 2)

  • dixitque mulier thecuites ad regem in me domine mi rex iniquitas et in domum patris mei rex autem et thronus ejus sit innocens (Liber II Samuelis 14, 9)

  • dixitque mulier quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei et locutus est rex verbum istud ut peccet et non reducat ejectum suum (Liber II Samuelis 14, 13)

  • et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex (Liber II Samuelis 14, 18)

  • dixitque ei rex vade in pace et surrexit et abiit in Hebron (Liber II Samuelis 15, 9)

  • nuntiatum est autem David quod et Ahitofel esset in coniuratione cum Absalom dixitque David infatua quæso consilium Ahitofel Domine (Liber II Samuelis 15, 31)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina